- SUGGRUNDARUM
- SUGGRUNDARUMa subtus gerendo, locus dicebatur olim, ubi infantes, qui, ante dentes natos, obierunt, sepeliebantur. Ita eium Fulgentius Planciades de prisco Serm, Suggrundaria Antiqui dicebant sepulchra infantium, qui necdum 40. dies implêssent, quae neciam Busta aici poterant, quia ossa, quae comburerentur, non er ant, nec tanta cadaveris immanitas, quâ locus tumesceret. Unde Rutilius Geminus Asyanacte ait: Melius Suggrundarium quaereres, quam sepulchrum. Proin de infantibus istiusmodi sic Bartholinus l. de Puerperio Veter. Mortuis inferias non libârunt: Nec eos ante dentes natos ussêre. Quarum ideo nulla Busta, sed Suggrundaria; quorum formam expressimus, corporibus eorum in urnulis, quia is vetustior mos, impositis. Chalcidenses extra Urbem in via ad Euripum humabantur. Grandiores natu Sarcophago integris corporibus conditi in loco communi vel ante aras. Ubi non Busto solum, sed et Sarcophago; Suggrundarium opponit, in quo nempe capur solum cum duobus ossibus decussatim compositis cernitur; ut videre est apud eundem, e forma Suggrundarii, quam ex Ioh. Bapt. Suarezii Antiqq. Gaditanis l. 4. c. 4. addidit Casp. Bartholinus. Alias Suggrundae, et Grundae, in Gloss. ςτέγη καὶ τὸ ὑπὲρ τὸν πυλεῶνα ἐξέχον, Graecis recentioribus ςτηθαῖα. Nempe sic vocabantur prophora illa et meniana, ex provolantibus et proiectis tabulatis composita, quae foribus ???adiciebantur et super ianuas exstruebantur, de quibus vide Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.